This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus quid absit a perfecto, non fere intellegit; quatenus autem intellegit, nihil putat praetermissum; quod idem in poematis, in picturis usu venit in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in iis aliquid probi, quod capiat ignaros, qui quidem, quid in una quaque re vitii sit, nequeant iudicare; itaque, cum sunt docti a peritis, desistunt facile sententia.
4. Haec igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam honesta esse dicunt, non sapientium modo propria, sed cum omni hominum genere communia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.